APOCRISIARIATUS

APOCRISIARIATUS
APOCRISIARIATUS
apud Humbertum contra Graecδγ. calumnias, dignitas Apocrisiarii est. Erant autem Apocrisiarii Zosimo, τῶ ἔξωςεν Φερομένων ἀποκρίσεων μηνυταὶ, quos Vopiscus in Aureliano, c. 36 Notarios secretorum. Recentiores Latini, barbaros Graecos imitati. Asecretas, dixêre; aliô nomine ad Responsum, item Referendarios: nam ἀναφορἁ et μήνυσις idem, Latinis notaria seu notoria. Vide Salmas. ad Vopisc. loc. cit. Ioh. de Ianua, Apocrisiarius, Secretarius --- Cancellarius, quia ipse est Secretarius Regis vel Imperatoris et eius secreta scit. Curam habebat annuli Regii, quô diplomata et praecepta Regia subsignabat, Honor. August???dun. in Gemma Animae l. 1. c. 185. quod Referendarii munus fuisle, diximus iam. Unde Frigebodus S. Audoenum fuisse Apocrisiarium Regis scribit, quem Gesta Dagoberti c. 39. et Aimoinus l. 4. c. 41. Referendarium, vocant. Sic Ordericus Vitalis l. 12. initiô, Gelasium Pontificem quem Cancellarii munus antea gessisse ait, Apocrisiarium Praesulum mox vocat. Inde Legatum, Nuntium, vox denotare coepit. Glossae Basil. Α῎γτελος ὁ σημαίνων, ὁ Α᾿ποκριτιάριος, καὶ ὁ τὰς ἀγτελίας --- διαγτέλλων. Quâ notione eam non semel usurpant, e Latinis, Chronicon S. Vincentii de Vulturno, et Guil. Tyrius; e Graecis Theophanes, Cedrenus, Constantinus Porphyrog. Nicetas, Alii. Id autem nominis Legatis inditum, quod ἀποκρίσεις, seu Responsa Principum deferrent. Namque Iustinianus Novell. 25. τὰ βατιλικὰ παραγτέλματα, Regia mandata, Decesloribus suis ἀποκρίσεις, Responsa, dicta fuisse, scribit. Unde Procopius Bell. Vandal. l. 3. veredarios ait esse, qui εἰς τὰς βασιλικὰς ἁποκρίσεις mittuntur: quô locô ἀποκρίσεις, negotia appellat; quô etiam nomine a Scriptoribus citerioris aevi indigitata fuisse negotia, quae inter dissitos a se invicem peragerentur, dicemus infra. Postea vero in Aula Regum, Apocrisiarii munus ad res Ecclesiasticas restrictum est, ubi id officii gerebat, quod Constantinopol. Apocrisiarius Ecclesiae Romanae cuius instar erat: nec enim Româ delegabatur, sed deligebatur a Rege. Responsalem negotiorum Eccles. vocat Hincmarus de Ord. Palatii c. 13. de quo idem sic c. 16. Apocrisiarius, quem nostrates Capellanum vel Palatii custodem appellant, omnem Clerum sub sua cura et dispositione regebat. Cui sociabatur summus Cancellarius, qui A secretis olim appellabatur etc. Sed et Apocrisiarii hinc dicti, praesertim qui a Pontifice Romano vel etiam Patriarchis ad Comitatum seu Curiam Principis mittebantur, quo res Ecclesiarum suarum peragerent et de iis ad Principem referrent. Iustinianus Novell. 6. c. 2. Sancimus, si quando propter Ecclesiasticam occasionem inciderit necessitas, hanc aut per eos qui res agunt --- Ecclesiarum, quos Apocrisiarios vocant, aut per aliquos Clericos huc destinatos --- notam Imperio facere aut nostris administratoribus, ut impetrent, quod competens est. Atque hunc mittendorum de Sede Romana Responsalium (nam sie Latinis Apocrisiarii, vide infra) Constantinopolim morem Hincmarus Rem. l. cit. c. 13. ab ipsis Novae Romae incunabulius viguisse tradit, (quod tamen ad tempora demum Iustiniani aliis referre visum est) quorum erat, res Ecclesiasticas ibi procurare, et si quae de
side oborirentur quaestiones aut Ecclesiarum dissidia essent componenda, aliaque eiusmodi negotia peragenda, praesto essent. Addictam iis domum Placrdiae in qua oratorium exstructum erat, quod Altare sanctae sedis appellat Anastasius Bibliothec. quod in eo sacris Liturgiis more Latinorum vacarent, tradit idem Auctor in Martino p. 49. et 50. Vide Car. du Fresne in Constantinop. Christiana. Desiit vero mos ille mittendorum in Urbem Regiam Responsalrum ad aliquod tempus, occasione haeresis Monothelitarum, cuius acerrimi propugnatores erant Sergius, Pytrhus et Paulus, Patriarchae Constantinopol. imperantibus Heracliô et Constante. Postmodum Vitalianus Papa electus iterum misit, qui Constanti electionem sui significarent, sed mox domum illi reversi sunt. Donec sublatis schismatum dissidiis Constantinus Imperator a Leone VI. Pontifice Apocrisiarium iterum ad se mitti postulavit, sed cum plenae Legationis auctoritate: cui Constantinum Subdiaconum, sed nullâ Legationis potestate concessâ, misit. Verum ineunte saeculô VIII. cum Imaginum ferveret dissidium et Iconoclastae Imperatores praevalerent, iterum interrupta in Urbem Regiam mittendi Româ Responsales consuetudo fuit; imo abrupta penitus. Nam, captâ a Francis Constantinopoli, rursum a Pontificibus eo missi sunc Cardinales, qui non Apocrisiariorum duntaxat, sed et Legatorum, ut vocant, a Latere, vicem agebant, ut pluribus refert Car. du Fresne Not. ad Villharduinum num. 104. Vide eundem in Glossar. ubi quosdam eorum recenset. Hodie Praelati mittuntur, quos Nuntios appellant, et fere cum titulo Patriarchatûs vel Archiepiscopatûs in partibus infidelium: Car. Macer in Hierolexico; Vide quoque Dominicum Fratrem eius ibid. ut et in voce Responsalis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”